Friday, July 17, 2020

Iterum Ad Novam Romam

     Ad Forum Romanum (Novae Romae) hodie reveni. Tacitum fuit. Cur reveni? Nescio. Privatus sum. Immo vero, adhuc sum lictor curiatus et augur emeritus, sed privatus sum. Nolo capere sedem meam apud Senatum (sedem consularem!), nolo habere officium vel negotium. Volo solum ambulare in foro, cum civibus loqui, visitare rem publicam nostram . . .